- SILIGINARII
- SILIGINARIIin Lapide Romano: ANNONAE. SANCTAE. AELIUS. VITALIO. MENSOR. PERPETUUS. CORPORI. PISTORUM. SILIGINARIORUM. dicti sunt Pistores, qui in siligineo pane, populo distribui solito, conficiendo occupabantur. Fuit autem hic panis Romae inter laudatos, unde verus Horatii Interpres panem secundum interpretatur, non siligineum, non prunum,uti vidimus supra; et eundem mundas bucellas vocat l. 4. Cod. Theod. de annon. civ. et pan. grad. Nempe cum prius frumentum popuio distribueretur, Aurelianus Imp. primus panariam distributionem instituit. Vopiscus in co, c. 35. Non praetermittendum videtur ---- Aurelianum ---- bilibres coronas populo promisisse si victor rediret: et quum aureas populus speraret ---- coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donâsse: ita ut siligineum suum quottidie totô avô suô et unus quisque reciperet, et posteris suis dimitteret. Qua de re vide Salmas. ad loc. et hîc passim, inprimis in vocibus Annonae, Gradilis Panis: de Siligine vero, Plinium l. 18. c. 8 et 9. et qui de Re Cibaria scripserunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.